Magnus es, domine, et laudabilis
valde: magna virtus tua, et
sapientiae tuae non est numerus. et
laudare te vult
homo, aliqua portio creaturae tuae,
et homo circumferens mortalitem
suam,
circumferens testimonium peccati sui
et testimonium, quia superbis
resistis: et
tamen laudare te vult homo, aliqua
portio creaturae tuae.tu excitas, ut
laudare
te delectet, quia fecisti nos ad te
et inquietum est cor nostrum, donec
requiescat in te. da mihi, domine,
scire et intellegere, utrum sit
prius
invocare te an laudare te, et scire
te prius sit an invocare te. sed
quis te
invocat nesciens te? aliud enim pro
alio potest invocare nesciens. an
potius
invocaris, ut sciaris? quomodo autem
invocabunt, in quem non crediderunt?
aut
quomodo credent sine praedicante? et
laudabunt dominum qui requirunt eum.
quaerentes enim inveniunt eum et
invenientes laudabunt eum. quaeram
te, domine,
invocans te, et invocem te credens
in te: praedicatus enim es nobis.
invocat
te, domine, fides mea, quam dedisti
mihi, quam inspirasti mihi per
humanitatem
filii tui, per ministerium
praedicatoris tui.
|